- LEPTURGIA
- LEPTURGIAGraece λεπτουργία, ars, quam Minutiariam nunc Galli appellant, cuius opus intestinum Latinis. Dicta autem sunt intestina opera, quod intra domum tantum locum habeant et in aedium interiore parte sint sita, ad difterentiam τῶ ὑπ αιθριῶν. Sumebatur ad illa mediale tantum ligni, circuloqueve corticeo vel ligni alburno, quod ambit medullam, eiecto, ex sola medulla abietis fabricabantur: instrumenta erant asciae, runcinae et planae, Salmas. ad solin. p. 1034. Vide quoque infra, in voce Minutiaria, et supra ubi de Intestinis operibus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.